ATYMNIUS vel ATYMNUS

ATYMNIUS vel ATYMNUS
ATYMNIUS vel ATYMNUS
Α᾿τύμνιος, Scholiastae Apollonii, Α῎τυμνος aliis, Phoenicis creditus fil. vere autem Iovis erat, Europae frater; quem Gortyniis in veneratione fuisse resert Solin. c. 11. Cretes Dianam religiosissime vener antur ----- Gortynam amnis Lethaeus praeterfluit, quo Europam tauri dorsô Gortyni aiunt vectitatam. Iidem Gortyni et Atymnum colunt, Europae fratrem, ita enim memorant. Videtur hic et occurrit, sed die iam vesperatô augustiori se facie visendum offerens. Apollodorus vero Atymnum Iovis et Cassiopeiae filium recenset, propter cuius amorem Europae liberi certamen et inter se habuerint, et cum Sarpedone, qui illum amabat, in Biblioth. Ε῎νιοι δὲ αὐτὸν ἐραςθην̑αι λέγουσιν Α᾿τύμνου τȏυ Διὸς καὶ Καςςιωπείας καὶ διὰ τοῦτον ςτασιάσαι. Nonnulli vero illum (Sarpedonem) amâsse dicunt Atymnum Iovis et Cassiopeiae, atque propter hunc contentionens fuisse ortam etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 172.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”